monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXVII.Quomodo apud Alexandriam paganorum templa destructa sint. <<<     >>> XXIX.De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXVIII.De fraudibus quas per templa sua pagani faciebunt.

1 Theophilus igitur Alexandrinam urbem idolorum errore purgavit, et non solum a fundamentis templa subvertit, sed etiam fallaciam sacerdotum his qui seducebantur aperuit. Erant enim simulacra aerea ligneaque intus vacua, et dorsum copulatum ad parietes habentia: ubi quaedam foramina relinquebant, et per adyta [ed., V. abdita] ascendentes, et intrantes in simulacra, quae volebant per eorum ora loquebantur; et hoc modo seducebantur iugiter audientes. In Serapidis igitur ascendens templum, vidit simulacrum quod magnitudine sua terrebat aspicientes. Referebatur etiam sermo fallax, quia si quis iuxta illud accederet, mox terra commoveretur, et pestis cunctos invaderet.
2 Sed haec verba fabulis anilibus plena esse confidens, magnitudinem despexit velut exanimem, iussitque alicui habenti securim, ut Serapim forti percussione confringeret. Cumque cecidisset, clamaverunt omnes illas aniles fabulas formidantes. Porro Serapis neque doluit, nempe ligneus; neque vocem emisit, sicut exanimis. Cum vero eius abstulissent caput, greges soricum exinde cucurrerunt. Erat enim habitatio soricum Aegyptiorum deus.
3 Tunc eum per partes incidentes igne concremaverunt, caput autem per totam traxerunt urbem. [THEODORETUS, lib. V, cap. 22, p. 228.]
Cassiodorus HOME

bav824.267 bnf1603.187

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik